30 |
31 | Spero me secutum in libellis meis tale temperamen-
32 | tum, ut de illis queri non possit quisquis de se bene
33 | senserit, cum salva infimarum quoque personarum re-
34 | verentia ludant; quae adeo antiquis auctoribus defuit, ut
35 | nominibus non tantum veris abusi sint, sed et magnis.
36 | Mihi fama vilius constet et probetur in me novissimum
37 | ingenium. Absit a iocorum nostrorum simplicitate ma-
38 | lignus interpres nec epigrammata mea scribat: inprobe
39 | facit qui in alieno libro ingeniosus est. Lascivam ver-
40 | borum veritatem, id est epigrammaton linguam, excu-
41 | sarem, si meum esset exemplum: sic scribit Catullus, sic
42 | Marsus, sic Pedo, sic Gaetulicus, sic quicumque perlegi-
43 | tur. Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud
44 | illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistula
45 | vel potius titulo contentus esse. Epigrammata illis scri-
46 | buntur, qui solent spectare Florales. Non intret Cato
47 | theatrum meum, aut si intraverit, spectet. Videor mihi
48 | meo iure facturus, si epistulam versibus clusero:
49 | Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae
50 | Festosque lusus et licentiam volgi,
51 | Cur in theatrum, Cato severe, venisti?
52 | An ideo tantum veneras, ut exires?
53 |
54 |
55 | I
56 |
Hic est quem legis ille, quem requiris,
57 |
Toto notus in orbe Martialis
58 |
Argutis epigrammaton libellis:
59 |
60 |
Cui, lector studiose, quod dedisti
61 |
Viventi decus atque sentienti,
62 |
Rari post cineres habent poetae.
63 |
64 |
66 |
67 | II
68 | Qui tecum cupis esse meos ubicumque libellos
69 | Et comites longae quaeris habere viae, Something
70 | Hos eme, quos artat brevibus membrana tabellis:
71 | Scrinia da magnis, me manus una capit.
72 | Ne tamen ignores ubi sim venalis, et erres
73 | Urbe vagus tota, me duce certus eris:
74 | Libertum docti Lucensis quaere Secundum
75 | Limina post Pacis Palladiumque forum.
76 |
77 |
78 | III
79 | Argiletanas mavis habitare tabernas,
80 | Cum tibi, parve liber, scrinia nostra vacent.
81 | Nescis, heu, nescis dominae fastidia Romae:
82 | Crede slug.mihi, nimium Martia turba sapit.
83 | Maiores nusquam rhonchi: iuvenesque senesque
84 | Et pueri nasum rhinocerotis habent.
85 | Audieris cum grande sophos, dum basia iactas,
86 | Ibis ab excusso missus in astra sago.
87 | Sed tu ne totiens domini patiare lituras
88 | Neve notet lusus tristis harundo tuos,
89 | Aetherias, lascive, cupis volitare per auras:
90 | I, fuge; sed poteras tutior esse domi.
91 |
92 |